Surrexit Balaam, ut rediret in locum suum. Cumque finibus Madian valediceret Balac, et suis, consilium dedit eis, ut virgines, quarum specie illudi posset castitas, circa tentoria Israel cum exeniis venalibus mitterent, quae juvenes ad se declinantes, iterum sibi allicere laborarent, ut eos transgredi leges patrias facerent, et deos colerent alienos, ut sic. Deo suo irato eis, vel ad modicum tempus humiliarentur Deo enim eis propitio, nec bella, nec pestis aliqua eos corriperent. Feceruntque ita Madianitae. Tamen et de Moabitidis virginibus missae sunt, sed paucae, quia naturaliter sunt deformes. Eo tempore morabatur Israel in Settim, et fornicatus est cum filiabus Moab, quae vocaverunt eos ad sacrificia sua, et comederunt idololathyta sua, et adoraverunt deos eorum, et initiatus est, id est consecratus Israel, Beelphegor idolo Madianitarum, idolo scilicet tentiginis, quem Graecia Priapum dixit. Iratusque Dominus dixit ad Moysen: Tolle cunctos principes populi tui, et suspende eos contra solem in patibulis, ut avertatur furor meus ab Israel. Forte quia subditos non corripiebant, duces tribuum voluit suspendi. Vel potius principes, id est auctores hujus idololatriae. Unde et statim subdens, dixit Moyses ad judices Israel: Occidat unusquisque proximos suos qui initiati sunt Beelphegor.